- EMPEDOCLES
- EMPEDOCLESPhilosophus, Histor. et Poeta Agrigentinus, circa Olymp. 84. qui de rerum natura versibus scripsit, ut apud Romanos Lucret. qui de eo l. 1. de rer. nat v. 714.Quorum Agrigentinus cum primis Empedocles est.Discipulus Telaugis, cuius praec. Pythagoras erat. Hic, teste Hieronymo, omne quod vivit et movetur, non putavit edendum, sicut et Pythagoras; et ex lite et amicitin inter se dissentientibus cuncta constare dixit. Animam non in capite, nec in pectore, sed in sanguine disseminatam esse: ac illis partibus homines magis sentire, quibus plus mentis inest, asseruit. Creditus est ab Aristotele Rhetoricam, Dominam rerum, primum novisse, quod etiam aliis ab aliis adscribitur, ut Parmenidi, Cadmo Milesio, Pherecydi Syro, et Hecataeo, qui primi solutâ oratione usi sunt. Egregie cultus, et aureâ cinctus coronâ incedebat, praecipuum saeculi sui ornamentum. Lucretio, l. 1. divinus dictus. Scripsit hymnos de natura rerum, ut dictum supra. Tribuuntur etiam ipsi tragoediae quaedam, quae tamen nepotis eius ex sorore esse videntur: ut et Poema, de Xerxis in Graeciam transitu, quod tamen numquam absolutum, imo Hieronymus a quadam Empedoclis cognata illud combustum dicit: eius fragmentum tamen Aristoteles citat. liber de Sphaera, qui eius esse creditus est, Demetrio ab eruditis vindicatur. Ferunt eum, cum lacum Aetnae montis investigari contenderet, decidisse in foveam igneam, et incendio consumptum. Vel, ut alii, noctu a sociis clam discedentem in ardentem caminum montis Aetnae se demisisse, ut pro Deo haberetur; Sed ferreas eius crepidas ex camino per flammam reiectas rem patefecisse. Horat. ad Pisones de arte Poetica. v. 465.------ Deus immortalis haberiDum putat Empedocles, ardentem frigidus AetnamInsiluit.Claudian. de Cons. Flav. Mall. Theod. Carm. 17. v. 75.Alter in Aetnaeas casurus sponte favillasDispergit, revocatqueve Deum.Aliter de morte eius Diog. Laett. sentit, l. 8. in eius vita, qui eum iam decrepitum, in mari, periisse opinatur. Aristot. in problem s. 21. Cic. in Laelio. Plutarch. Voss. de Hist. Gr. l. 4. c. 2. de Mathem. c. 33. §. 10. de sectis Philos. c. 6. §. 33. de Poet. Gr. c. 6. Faber, de Poet. Gr. p. 74. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.